- CRATERRA
- CRATERRAapud Naevium, Lycurgô, Nam ut ludere laetantes inter se vidimus propter amnem, craterris sumere aquam ex fonte.Varronem, de Vita Pop. Rom. l. 3. Ad Sybaritanam praedam, in qua sunt tripodes, craterrae, anancae, a Populo nobilium Tarentinorum, et Ciceronem, de Nat. Deor. l. 2.In medioque sinu fulgens craterra relucet:Nonio Marcello situla est. Barthio vero idem cum Cratere seu Cratera, nam et femininô genere Crateras Romanos dixisse notum. Persius, Sat. 2. v. 52.Si tibi crateras Argenti, incusaque pinguiAuro dona feram. ---- ----Servius, l. 1. Aen. v. 728. Graecum est, hic crater. Nam Latine haec ratera dicitur. Vide quoque Isidorum, Origin. l. 20. c. 5. Nec certe Naeevii et Varronis loca ad Nonii situlam faciunt, optime ad crateras Latinas; Ciceronis vero versus penitus in os hom ini contradicit. Erant autem Crateres ingentia vasa, quae in medio conviviorum loco statuebantur, ut inde minoribus poculis hauriretur, uti supra videre est. Quam vis et minutiora nonnumquam sic appellata legamus, apud Val. Flaccum, l. 5. v. 615. Prodentium in Diptochaea, Alios. Nonium tamen absolvat Onomasticon priscum quod ὑδρίαν, creterram (uti Docti cum MSS. legere malunt) interpretatur; et Cratera illum caelestem Urnam aquariam facit scholiastes Germani. Vide Casp. Barthium ad Statium, Part. 2. p. 300.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.